라틴어 문장 검색

Ipse ille rex, maximum victoriae decus, supplex cum in castra venisset, equum et phaleras et sua arma ante Caesaris genua proiecit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 26:2)
phaleris equorum ornamentis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3101)
versicoloribus armis depictis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1813)
iam membrorum, id est partium corporis, alia videntur propter eorum usum a natura esse donata, ut manus, crura, pedes, ut ea, quae sunt intus in corpore, quorum utilitas quanta sit a medicis etiam disputatur, alia autem nullam ob utilitatem quasi ad quendam ornatum, ut cauda pavoni, plumae versicolores columbis, viris mammae atque barba.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 23:3)
ad populum phaleras!
(페르시우스, 풍자, satire 324)
hoc sidus currum rapidasque agitare quadrigas commenti et radios capitis et verbera dextrae, et frenos phalerasque et equorum pectora anhela aeris inaurati vel marmoris aut orichalci iusserunt nitido fulgere polita metallo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권106)
Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim quae mittit dona hospitio cum iungeret absens Caedicus, ille suo moriens dat habere nepoti, [post mortem bello Rutuli pugnaque potiti] haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:30)
Agnoscunt spolia inter se galeamque nitentem Messapi et multo phaleras sudore receptas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 15:4)
Sequitur pulcherrimus Astur, Astur equo fidens et versicoloribus armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 8:8)
similiter illa translucida et versicolor quorundam elocutio res ipsas effeminat, quae illo verborum habitu vestiantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 21:3)
nec versicolorem illam, qua Demetrius Phalereus dicebatur uti, vestem bene ad forensem pulverem facere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 34:3)
illis munus erat decussa Cydonia ramo, et dare puniceis plena canistra rubis, nunc violas tondere manu, nunc mixta referre lilia vimineos lucida per calathos, et portare suis vestitas frondibus uvas aut variam plumae versicoloris avem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1314)
hic mox praecipit aequus imperator palmis serica, torquibus coronas coniungi et meritum remunerari, victis ire iubens satis pudendis villis versicoloribus tapetas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium97)
merito enim conlata vestris mea carmina non heroicorum phaleris sed epitaphistarum neniis comparabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 7:5)
distinctum vario nitore marmor percurrit cameram solum fenestras, ac sub versicoloribus figuris vernans herbida crusta sapphiratos flectit per prasinum vitrum lapillos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION